Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 019r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Venabuli habitus contra bipennem.

Si congrediminis adinvicem, volesque inde ex palaestra palmam auffere, sinistrum praefigere memineris, venabulum in latere dextro manu itidem dextra teneas, laeva sit medio venabulo adplicata contra hostem, atque ex ea forma corporis hostilis latus sinistrum figito. Sed si idem is contra te moliatur, dextrum praeponentem, bipennemque iuxta partem eius posteriorem in latere dextro manum dextra, laminam contra hostem tenentem, tum lamina tuae bipennis impetum hostilem in latus tuum sinistrum repellas, at confestim insequutus laevo, pudenda adversariis punctione adpetito. Verum si idem hostis conabitur, sinistrum reducas parte venabulis priori hostis impetum removebis in latus sinistrum. Sed si te eadem ratione repellere conabitur, laminam bipennis tuae capiti eius infligito. Sin autem eveniat, ut is te superne eodem modo adgreditur, ictus hostili obviabis, atque pugione supra brachium eius sinistrum gubernando collum hostis si transfixeris, concidere adversarius cogetur nescius vitae.

Der schweinspieß gegen der hellenbarten.