Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 104r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Exhortatio qua quo quisque athleta modo in luctis uti debeat docetur.

Tria in omnj luctae genere maxime observentur, primum est ars ipsa: secundum, celeritas in agendo, tercium, ut viribus tuis suo loco et tempore rite utaris, Quorum longè optimum est celeritas, quae minime admittit, ut habitus tuj in luctando in nihilum redigantur, Pòst observandum est, ut infirmos facile quibusvis habitibus vincas utendo, Infirmi vero magnopere curent, ut prospiciant diligenter, ubi hostis sit vincendus, Infirmi item celeriter agant, et poplitem hostis observent, colluctationj libra opus erit.

Ratio luctandi ex brachijs ut infra declarabitur.

Quum voles adversarium lucta adgredi ex brachiorum correptione, tum memineriius semper, ut musculum dextri brachij hostis, manu tua sinistra adpraehendas, dextra autem brachium ipsius sinistrum externè: atque sinistra, qua musculum ipsius contines, retrorsum reprimas pro viribus, dextra vero, manum adversarij anterius adprehendas, nec non adtrahas, Si igitur quempiam praescripta ratione corripueris, ijs luctarum habitibus, qui subsequenter iam describúntur, utitor.

Ratio adprehendendi hostem prima.

Si corripueris adversarium, iniecta brachio hostili dextro, manu tua sinistra, atque sub manu eius dextra complectitor ubi ipsius sinistram contines, inde si brachium propuleris, brachium adversarij infirmabis.

Secunda ratio

Manu dextra brachium hostis sinistrum sublevato, atque caput sub brachio eodem transmittas, inde brachium celeriter collo tuo circumijcias, sinistra vero manu, sinistrum itidem hostis pedem adprehendas in ipso poplite, atque ea ratione usus, per dorsum hostem praecipites.

Alia Speties

Rursus manum dextra brachium hostis sinistrum sustollas, Verum sinistram manum infernè cubito eius inijcias, atque eo modo versum* te adtrahas, dextra autem supernè propellito, inde si sinistrum pedem prosiliendo, hostis dextro postposueris, per eundem eum prosternas.

Alia effigies.

Alius ex prima correptione habitus: dextra manu ipsius adversarij sinistram fortiter tenas, tum vero sinistram, dextrae opere laturus adiungas, itaque firmissime, manu utraque tenas, inde si sub brachio ipsius te in latus dextrum tuum converteris, partes potiores obtinebis.

Destructio.

Si quis habitu superiori contra te utatur, tu eodem vicissim utitor, et pòst spetiem[1] luctandi eligas, quaecumque placuerit.

Alius destructionis habitus.

Manu tua utraque firmissimè quantum poteris, ipsius adversarij sinistram contineas, atque te sub brachio sinistrorsum convertas, et ea ratione propositum eius conturbabis, in super etiam brachium ipsius in praecipitatione poteris disrumpere.

Antecedentem item habitum hac ratione destruas.

Sinistram adversarij manum utrisque tuis manibus firmiter teneas, atque inde sub brachio eius sinistrorsum te convertas, pòst si brachium hostis sinistrum per humerum dextrum pertraxeris, supprimas, et potiores partes obtinebis.

Ratio transmittendi manum inferne ad cu~bitum, atque eiusdem destructio.

Quum quispiam manum sinistram tuam corripuerit dextra, coneturque infernè sinstram transmittere in cubitum, eumque circumflectere, vel cupiat dextrae manui oper?e ferre, tu igitur, dum is dextrae auxiliari molitur sinistra, vel cubitum corripere conatur, subito brachium tuum dextrum, sinistro hostis brachio superinijcias, laterique dextro adplices, nec non firmiter corripito manu eadem costas, post dextrum pedem, pedi hostis sinistro postponas, atque per dextrum hostem prosternas.

Destructio, cum is quis pro Viribus brachium corripiat.

Si quis supernè brachia tua totis viribus corripiat, fortiterque teneat, nec non coartare conetur, tum brachium dextrum tuum superinijcias adversarij sinistro externè iuxta ipsius manum, sinistra autem dextram tuam corripias, atque pòst manu utraque, ipsius manum firmiter adprimas pectori.

Ratio observandorum digitorum hostis.

Quum adversarius digitos eius manus, quam pectori admovisti, porrexerit, tunc eos corripito manu sinistra, inde sinistrorsum subleves, atque dextra pondus illi auferas iuxta cubitum, id est, sursum torqueas cubitum.

Sin autem manum iuxta pectus conclusam contineat, tum pedem dextrum resiliendo, adversarij sinistro postponas, pòst manu sinistra poplitem eius sinistrum adprehendas, et ea ratione si sustuleris, dextra vero supernè propuleris, adversarius concidet.

Alius luctae habitus.

Si quispiam brachia tua molliter contineat, et tu colluctari cupias, tum manum ipsius sinistra iuxta digitos, vel alibi corripias, inde si sinistrorsum sustuleris, dextra pondus ipsi auferas iuxta cubitum sinistrum.

Antecedentis destructio.


Cum aliquis predictum habitum contra te exerceat, sinistra manu digitos tuos corripere conabitur, atque dextra cubitum sursum retorquere studeat, tum dextram manum sub brachio ipsius sinistro costis inijcias, inde si dextro pede prosilueris, hostem alacriter prosternas.

Habilior destructio, cum is pondus tibi auferre cupiat.

Si hostis manu sinistra, tua itidem sinistram adprehenderit, atque pondus auferre cupiat iuxta cubitum sinistri brachij, tum nonnihil te demittas atque costis cubitum sinistrum tuum inijcias, pòst sinistrum pedem, dextro ipsius pedi postponas, et dextram eiu~s pedem, manu item dextra tua

  1. German has vallen - may be intended as "speciem".