Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 105r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

si capite tuo pectus ipsius impuleris, supinum prosternas.

Destructio.

Hostem iuxta collum sub axilla adpraehendito, atque te superne proxime ita ut eum oneres, adiungito, inde si retrorsum recesseris u~trisque pedibus, ne eos corripere possit adversarius, deorsum hostem deprimes.

Lucta.

Si adversarius dextrum pedem praeposuerit, correpta sinistra manu, eius dextra, pede tuo sinistro, nodum pedis ipsius dextri concutito, atque ea ratione supprimas,

vel dextram, gutturi ipsius inijcias, et retrorsum hostem propellas.

Alie forma luctae.

Si fueris leviter ab hoste correptus iuxta brachia, tum manu sinistra, ipsius dextram adprehendito, digitosque corripito, sed firmiter teneas, inde dextra sublata, eam brachio ipsius subijcias, atque costis eadem correptis, sinistra alterum eius poplitem corripito.

Aliud Luctae genus.

Quum quispiam cingulum retrorsum tibi corripuerit, tu~nc paululum te submittere non dubites, Si igitur is te sublevarit, te sub hoste si converteris, prosternas.

Alia

Dextram manum transmittere memineris, atque supra coxam in ipsius Ilia inijcias, sinstram autem manum humeri ipsius dextro superinijcias, inde dextram in ipsa iunctura adijcias, firmiterque eam contineas, pòst subleves, inde vero genu dextro, hostis genu sinistrum si u~rseris, pronum sternas adversarium.

Alia.

Hostis dextram manum, utraque manu tua corripito, et in latus dextrum pertrahas, inde dextrum pedem ipsius sinistro itidem dextro postponas, pòst si brachium dextrum lateri hostis sinistro inieceris, per coxam dextram hostem tuum praecipites.

Alia.

Si quispiam brachium utrumque tu~is itidem utrisque subijcere conabitur, tum de supernè rursum brachia utraque externè cubitis ipsius hostis supponas, atque sub cubitis brachia tua concludas, inde si sustuleris, brachia eius disrumpas.

Poteris etiam gutture correpto retrorsum hostem pellere.

Alia

Si infernè brachia tua consistant, guttur adversarij corripere quibis, vel maxillam, nec non collum retrorsum pro v~iribus urgeas, sed diligenter curabis, ut brachia tua acuratè brachijs ipsius hostis transmittas.

Alia.

Si infernè brachium tuum teneas, tum dextra guttur hostis impetas, inde si sinistrum pedem, eius dextro postposueris, atque retrorsum u~rseris, hostis concidere cogetur,

vel ex pede u~trinque ipsu~m sternas.

Alia antecedentis effigies.

Si sub humeris tuis brachia hostis sua transmiserit, brachium tuum demittas in cubiti flexura, in eo latere ubi pes propositus fuerit, altera vero manu adtrahas, ita tamen, ut in latus torqueas externè, altera itaque manu hostè contineas, altera autem pectus ipsius corripto, pedes autem poplito adiunctis pedis eius exterioris, calcibus versum te conclusis.

Alia forma.

Manu dextra conatum adversarij excutito, domes etiam digitos ipsius manus dextrae, sinistra autem manum, brachium eius dextrum sursum pellas, eoque correpto retrorsum agas, atque inde adversarium per sinistrum pedem praecipites.

Alia.

Postquam hostis digitos dextra manus solveris tua manum itidem dextra, porrexerisque sinistra, manum hostis sinistram, sinistra item tua corripito, atque si poplitem ipsius adprehenderis, prosternas ea conditione hostem.

Imago excutiendi, vel brachia extendendi.

Porrectis manibus, inter pedem hostis utrumque dextram inferas, atque retrorsum hostem corripias, vel cubitos manu utraque, inde si sustuleris, in caput eum praecipites, vel si mav~is reijcias supinum.

Alia forma.

Porrectis manibus, utraque retrorsum humerum corripito, sinistri lateris, anteversum te flectas, inde vero pede dextro progreditor porrecto vel extento, Si igitur adversarius itidem dextro adte concesserit, eundem pedem adprehendito, atque in humerum dextrum adhibita cancellatione eum assu~mas.

Alia.

Si concideris simul cum ipso adversario, atque per caput praecipitaris v~el conieceris dextrum genu, attractum dextra manu, sinistra colophonem si addideris, versus terram adversarium comprimas.

Cautela.

Cum vero hostis remota dextra, eadem brachium corripuerit tuum, adque te tentarit, inde autem eandem supernè transmiserit, tum medium adprehendito, atque si sinistram addideris in auxilium dextrae hostem deijcias.