Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 149v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Plaga letalis contra punctionem qua pectus pungitur.

Hac ratione in praescriptam pugnam te accommodes oportet, tibiis paribus erectus consistas, capulum securis tuae manu utraque contineas, sinistra sit sublata retro caput tuum, at inde dextro pede si contra hostem processeris, de superne caput ipsius, securis lamina pulsato. Sed si is pari contra te modo fuerit usus, sinistrum praefigentem, secundumque caput securim tuam continentem dextra, sinistram vero adplicaris mucronis securis inferiori adversus hostem, tum lamina securis tuae, adversariis ictum repelles in latus dextrum tuum, inde autem mucrone eius anterior pectus hostile punges. Verum si is idem efficere moliatur, hastili intra manum utramque eam vim excipias versus latus sinistrum, post mucronem anteriorem securis tuae supra brachium sinistrum directum in pectus adversariis transmittas, atque fortiter adtrahas vellendo, et eo negocio confecto regredi licebit securi rotata.

Ein Mordschlag gegen ainem Bruststich.