Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 154r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Aversionis modus contra eum ictum, quo pes sauciatur.

Si in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus, ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedi eam praeponas, mucro anterior sit humo inclinatus, eoque habitu ictum ipsius avertas. Post sublata securi, dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas, inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas, postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas.

Ein abnemen gegen ainem haw zu dem schenckel.