Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 025r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Appręhendendi adversarii habitus unde per pugionem sternitur hostis.

Hoc modo te ad hoc certaminis genus prępares, dexrum pedem pręponito, arrepto pugione dextra manu, mucro contra hostem sit conversus, inde sinistro pede intro progressus, atque adversus cum, pugionem dirigito in forma punctionis supernę, quasi visum vel pectus puncturus. Sin hostis idem contra te moliat, in libra consistentem preponentem que dextrus brachijs cancellatis, nec non pugionem externè brachium imposueris, tum ex forma forpicis sinistro pede digreditor versus hostem, inde celerrime sub eius pede sinistro, quem hostis preposuit[,] punctionem dirigas interne, iuxta poplitem ut pugio exeat ita, ut ipsius mucro externè sursum vergat. Verum in progressu sinister pes tuus, adversarij dextre mole proxime iungatur curabis. Corpusque tuum utrisque eius pedibus interponat, ex ea igitur corporis positione, sublevato celeriter pedem hostis, sinistra autem collum ipsius anterius corripito, eodemque habitu supernè repellito, infernè vero si pedem ipsius levaris supinum hostem prosternes. Sed si tu pari modo fueris ab adversario correptus, tum laeva tua manu brachium ipsius interne adprehendas, eo pro viribus subpresso punctione superna visum seu pectus ipsius si totis animi viribus ad petieris te liberasti, ne possis prosternj.