Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 065v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio ensis extorquendi.

Si pariter in primo congressu enses contigeritis mutuo , tu sinistrum pedem praeponas: at si adversarius dextro innitens adversus te constiterit, ensem pariter addito clypeo rptundo manu sinistra cintineas, atque corripias ipsius ensem iuxta mucronem dextra, et eo habitu manibus eius extorqueas ensem. Sin autem ensis tibi ab hoste sit eadem ratione extorsus, sinistro introgreditur pede, nec non ipsius ensem adprehendas, quem itidem sinistra continet, et hostis brachium sinistrum si umbone aculeato clypei punxeris, concedere tibi ensem hostis cogetur. Verum si is te pulsare nodo ensis et eius defensione cruce scilicet ensis moliatur, clypeo tuo orbiculari sublato, impetum hostilem removeas, inde vero gemino gradu recedas, donec commode ensem receperis. Verum si hostis urgeat te instando, derepente rursum ensem tuum, eius adplices, atque mucronem contra visum hostile inflectito.