Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 067v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ensium contactus ex primo congressu cum dextrae manus in ensem hostilem intorsione.

Intro contra hostem dextro progreditor, clypeo supra ensem tuum collocato, mucro contra adversarium sit porrectus. At si is pariter tecum icerit, te itidem dextrum praefigente, in ipso contactu ensem tuum clypeumque manu sinistra coniunctum teneas, dextra vero adversarii ense medio correpto versum te adtrahas. Sin autem idem contra te conatus fuerit hostis, tum iuxtra capulum ensem nudum sinistra corripias atque si pro viribus attraxeris, ensem tuum liberabis. Inde autem ab inferne pubem ipsius fodere conaberis. At si ense suo hostis id repuleri, introgressus sinistro sev insequutus, aculeum clypei tui vultui eius inpingas. Idem fieri ab adversario si intellexeris, ense tuo hispano impetum hostilem excipias. Verum si post caput ipsius ictu pulasris recedere licebit.