Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 181v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo hostis impetum per partem densiorem hastae factum, manu repellas.

Ad commemoratum modo habitum sic te accommodabis: cum hastam in hamum superiorem conieceris, equo calcari subdito, hosti occursato, hasta superne in pectus eius directa. Verum si is pari ratione contra te invehitur, tum etiam tu contra accurras, nec non frenum iniicias hamo inferiori, et manu utraque hastam transversim super equo tuo teneas, dextra vero adplicata sit retinaculo vel laminae, sinistra sit posterior, atque in ipso cursu, lamina vim hostilem de latere dextro tuo versum hostis itidem dextrum, postea eandem collo hostili vel bucula impellas. Idem vero cum adversarius contra te usurparit, reiecta equestri hasta, retinaculum dextra adversarii corripias, eumque impetum ea ratione removeas, inde autem si fueris progressus cursu veloci aeque eum poteris sternere atque is te.