Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 182v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus unde hostis impetum pungendi avertes, quo fodere equi pectus conetur.

Hoc modo te praepares licebit in commemoratum habitum: quamprimum hastam equestrem hamo superno imposueris, contra hostem incurras equi eius pectus adpetens. Sin vero is simili ratione contra te invehitur, tum frenum inferiori hamo iuxta cingulum imponere non cesses, vicissimque illi occurses, pronam contineas hastam humum versus, atque hostilem impetum ex eo habitu removeas in latus dextrum tuum ita tamen ut hasta ipsius exterior sit. Inde deorsum vergas tutelam hastae dextra manu supra pedem dextrum consistentem, sinistram vero tollas sursum et ea ratione hastam hosti eiicies sursum, si cursu veloci progressus fueris de latere sinistro tuo versus ipsius itidem sinistrum, simulque eum vel impellere vel ferire poteris.