Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 214v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been validated.

Si adversarij ictum, ut ante excepisti, neque praecedentes habitus exercere voles, tum nodum ensis tui interné super ipsius manu iuxta capulum dirigas, eamque totis viribus pectori tuo adprimas, inde si progressus fueris, ensem hosti extorques, atque his habitibus ex custodia superna de latere dextro utitor

Nunc cognosces optimos habitus quibus hostem adgredi poteris

Omnem impetum hostis removeto
quantum poteris, et si
ab ipso urgearis,
adpositionum habitus exerceas.

Hic observandum est qua ratione adversarius cogendus sit, ut tu simul partes potiores obtineas, uteris autem viribus tuis, id est ensem fortiter contineas, atque eo modo ipsum coges, ut nudum se exhibere necesse sit, quod pulchré quinta docet figura.

Figura

Admonet quinta, ut in omni primi congressus conflictu