Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 223v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio praeveniendi

Sin autem tantum coartaris ab hoste, ut terga dare necesse sit, et quispiam retrorsum dextro lateri tuo adpropinquat hastam equestrem vel gladium usurpans, atque apponere tibi molitur, tu sinistrorsum ad hostem punctionem devitabundus deflectas, et ensem tuum contra ipsius vel hastam vel ensem torqueas, ea tamen ratione, ut pollex substet. Inde autem ipsi adponas.

Verum si adversarius ad latus sinistrum tuum adequitat, tum te in dextrum latus contra ipsum flectas, atque ut supra ensem exerceas.

Figura

Vicesima tercia monet, ut si quispiam utrinque urgeatur, in latus sinistrum vergat, cum hostis dextrorsum te adgreditur.

In fuga autem velox sis, nullas nectere moras memineris, utque celeriter in sella hinc inde possis te circumflectere, atque retrorsum punctionem dirigere utrinque.