Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 001r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

In hoc libro continentur artis athleticae non solum habitus selectissimi atque approbatissimi verum etiam vitandi et inferendi ictus subtilior quedam ratio, et scientia quibus si quis rite usus fuerit, facile in palestra, equestri concursu, et torneamentis victoriam obtinebit. Tum etiam complectitur figuras gladiatorum concertantium exornatissimas declarationibus habituum adiunctis. Addita item sunt torneamenta ante annos quingentos in Germania exercita isti itaque habitus a doctoribus gladiatorum peritissimis excogitati et accersiti per Paulum Hectorem Mair civem Augustanum non citra magnus labores et sumptus in honorem principum heroum atque artis gladiatoriae amantium nunc demum in lucem editi sunt.