Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 006v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Pyraechemes Degmenum Etheum, singulari certamine fertur, nec non Pitacus Mytileneus, Ducem Atheniensuim Phrynonem, et Hector Troianus cum Aiace bello Troiano dimicavit, victoriamque obtinuit. Nec non Alexander Magnus singulari certamine Porum Regem superavit non absque Athleticae magna industria.

Simili ratione et Davit Propheta Regius magnanimum gigante Goliath longe viribus impar prostravit. Nec Anthenor contra Thurnum decernens sine singulari ingenii industria obtinere victoriam potuit. Et postquam Albani suum imperium defendentes, gloriamque pristinam retinere tentantes commississent omnem imperii fortunam tribus fratribus Curiatiis, quis in conspectu utriusque exercitus cum Horatiis itidem tribus fratribus Romanis dimicari iussi, Curiatii cecidere, devicti ab Horatiis Athleticae experientia, et hac ratione totum Latium Romanis cessit. Quid si dicam de Corvino Valierio, qui Gallum singulari monomachia vicit? Tum etiam Manlius Torquatus Gallum procera satura atque ingenti virium robore accidit detracta eius torque, quam collo suo cruentam posthac imposuit. Unde magnam et sibi et populo Romano gloriam peperit.

Scriptores antiqui nobis produnt multas et laudabiles dimicationes Halae Suevorum, atque Herbipoli Franconiae esse olim exercitas, et de iis iusta esse Iuditioa facta. Pari conditione Altheimerus contra Theobaldium Giss, anno MCCCLXX dimicatione equestri pugnavit adversus Wigleum Marscalcum Augustae Vindelicorum, anno MCCCIX in foro Vinario induti