Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 007r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

tantum indusiis lineis uterque, pedestre certamen ineuntes, in quo Marschalchius contra adversarium victoriam adeptus est, ista quoque certamina in Iure Civili suas leges habent et statuta, tum etiam hodie in annalibus multarum Civitatum reperiuntur eorum ordinationes, quemadmodum exerceri debant, descripta.

Si velimus huius artis et exercitii honestissimi commodi, et dignitatem animo recte perpendere, multa et varia testimonia eorum, atque exempla nobis ubique occurrent. Unde .n. milites habiles ad quamvis certamina subeunda, et strenui prodeunt, nisi ab ipsa Athletica edocti? Quis autem in neccessitatibus istarum rerum pulcherrimum ordinem servare potest, nisi is ipse, qui ingenua virtus et fortitudo, tum Athleticae studium sinte insita? Ii denique animi sui constantia ea promovere cupiunt. Tum vero ii erunt, qui alios sua virtute, integritateque praecellentes instruere poterunt. Quandoquidem autem viri eiusmodi fortes et strenui suis virtutibus sibi palaestras aquisiverint ad Regibus, Principibus, et rerum publicarum administratoribus placide atque benevole concessas immo ii etiam Athletis ea loca ultro obtulerint, facile inde colligere possumus qui ii ipsi huius artis discendae gratia sese discipulos exhibuerunt, eamque postea exercuerint. Cum igitur multi in Civitatibus, tantum abest, ut dicam regnis reperti fuerint ad patriam tuendam propensi variis virtutibus praediti, quae ex hoc honestissimo exercitio profluere videntur, certo sequi necesse est, etiam si ea regna, principatus, urbesque moenium propugnaculis et tutela non admodum munita esse visa sint, tamen strenuis et fortibus viris inhabitata cum fuerint longe mumintora apparuerunt, quam si vallis fossisque profundis fuissent circundata: quod quidem mox in sequentibus declarabitur. Virtus Graecorum, et praecipue Lacedaemoniorum, Spartaeque, Civium ex multis scriptoribus cognita est, tum autem vel maxime in bello Troiano apparuit. Multa praeclara facta ipsorum Plutarchis alicubi commemorat, et ait Consuetudinem eam Lacedaemonios habuisse, contra hostes egressos, regem ipsorum semper in prima acie constitisse, et hostem