Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 007v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

primum animo forti fuisse adgressum, et addit, quod coronam vel brabeum quod Res in palaestra ex victoria esset adeptus, quispiam ex viris eius strenuissimis decenter praetulerit in ipsius Regis conspectu. Quod erat certum inditium virtulum regiarum, tum etiam qui essent reges viris fortibus in bellis stipati. Quapropter ipsorum ingentia excitabantur ad Athleticam omni virtute strenuemque subeundam, acriterque pugnabant, quo coronam huiusmodi vel brabeum inde auferrent, et aliis digniores haberentur, proximeque regem in proelium contra hostem procedentem consistere liceret, fossis, vallis, ceterisque irbium munitionibus virtutem suam anteponere maluerunt, quod ex hoc liquet dict: Agis secundus Lacedaemoniorum Rexu cum Corinthiorum muros aliquando praeteriret, illosque altos, et vallis munitos atque in multum spatium protensos conspiceret, quae nam, inquit, sunt hunc locum habitantes mulieres? Innuens fortes viros his munitionibus minime egere, sed potius opus esse virtute. Is igitur Agis fertur quinquaginta annos felicissime regnasse, et regnum stabile posteris reliquisse. Ceterum Agesilaus Spartanorum Rex, cuidam percontanti, quam ob causam Sparta non congeretur moenibus et vallis, quo munitior esset adversus hostem, ostendit Cives armatos, hi, inquiens, sunt Spartanae Civitatis moenia, significans respublicas nullo munimento tutiores esse quam virtute civium: atque is annis quadraginta quattuor felicissime regnum obtinuit.

Testatur Herodotus libro septimo, quod Xerxes Persarum et Medorum Rex instinctu suasuque, cuiusdam Graeci Demarathi exulis, contra Grecos infinitum exercitum equestrem, atque ingentes et in auditas copias pedestres duxerit, quibus terra marique bellum inferret. Atque rex cum regiones Graeciae iuxta Thermopylarum angustias cum exercitu numerosissimo adprehendisset, fortissimos quosque sui exercitus ducet praeparabat ad eas angustias quasi aditum in Graecia primum occupandas. Verum Graeci cum lucum prius Civibus Spartanis tercentis munierant, qui more suo antiquo regem suum Leonidem sibi adiunxerant, cupide magnoque cum desiderio, hostis adventum expectantes, ut eum aditu arcerent: Pariter autem magnam excubiarum curam