Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 009v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

sponsae offerebat, non divitias, neque vestes preciosas, quibus nova nupta comaretur, sed binas boves et taurum eodem iugo iunctos, item ecuum frenatum, scutum cum framea atque gladio, in haec itaque munera uxor accipiebatur, et haec erant sponsali, nuptiae et annuli. Propinqui insuper praedictas dotes mutuo conspiciebant, et si probatas cognovissent, matrimonium feliciter evenire iis optabant, et partus felices, post autem curabant ut quam primum coniungerentur thalamo. Itaque mulier, ne se extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet ipsis incipientis. Matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum, periculorumque sociam, idem in pace idem im proelio passuram ausuramque nec unquam velle distrahi, sed potius omnia pari forte periclitari atque fortunam in cunctis malis sustinere, quod quidem equus sellatus designabat et iuncti boves. Insuper arma mariti scilicet dotes post obitum ipsius, uxor cogebatur reservare, ut posteris marentis sui dotes, quas uxori attulisset, itidem dari posset.

Diebus solennibus his exercitiis dediti erant cum seniores convenissent, opportebat iuniores super strictis ensibus choros ducere laetos, et qui ceteros ea in re praecelleret, is palmam auferebat, etiam id Germanis in usu erat, si quis hostem qui fuerat nobili stirpe progenitus, in bello monomachia superasset et eius caput praecidisset, cranium auro vel argento iuxta cuiusque facultates occuparet, atque diebus festis ex iis poculis biberet, neque vero ullos homines, praeter liberos ex iis bibere admittebat, aut si quis testimonia haberet se esse habilem ad arma gerenda, et in bello unum atque alterum ex hostibus superasset. His igitur exercitiis consuetudine atque virtute usi prope omnes terras, ut pote Hispanias, Gallias, Italiam, Graeciam Asiam et Africam peragrarunt, debellarunt, inhabitarunt, et urbes munitissimas in iis terris condidere. Romanos multis annis virtute antecesserunt, in multis locis cum iis conflixerunt, quibus proeliis iam victoriam contra hostes