Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 010r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

obtinebant, iam vero vincebant. Tandem vero Germania pulsi, dispergebantur ad id usque tepus donec Iulius primus Romanorum Imperator, Gallos qui tunc temporis teste Aventino erant Germani, septennali bello continuo persequutus in suam potestatem redegit et Rheni tractum Romani Imperii terminum constituit. Ferunt itidem Amazonas in bello Troiano contra Graecos sub Regina Pentesilea acerrime pugnasse certamine equestri simul et pedestri. Et haec fuere, quae migi scribenda constitui de origine, legibus, et consuetudinibus Germanorum quas ipsis Tuiscon Nohae nepos, atque Hermannus Germaniae Reges tradiderunt. Ex his omnibus (optime lector) colligere poteris, quantam ipsorum virtus et exercitia Gymnica necnon equestria, gloriam atque libertatem peperint: et si ista tam honesta exercitia adhuc nostro seculo pullularent, in flore essent, plurisque aestimarentur, vitiis qui in viertutum locum successere ut sunt, avaritia, aleae, potationes, Gula, ignavia, bonarum artium contemptus, levitas animi, et multis huiusmodi e medio sublatis, quantam gloriam quantas denique Germani utilitates inde sibi parere hodierno die possent? Omnis generis vitia adeo in aulis Principum, oppidis et vicis invaluerunt, ut iam prope pro consuetudine et lege serventur.

Antiquissimi antecessores nostri nullos mercatores ad se (ut supra commemoratum est) mercium mutandarum gracia commeare sunt passi, vel qui sibi vestes preciosas venditarent: Multo minus eas per suos vestiarios fieri, et iis induerentur permiscrunt, namque eos puduisset, repudiata sua consuetudine et moribus, peregrinam ut assumerent. Spartani quum quispiam ex suis militibus, habitum suum nonnihil mutasset, atque scutum purpura exornasset, eum trucidavere, tantum ab alieno fastu et luxu animi eorum abhorruerunt. Carolus eius