Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 010v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

nominis primus, Magnus a virtutes dictus, qui primus ex Germanis Imperium Romanorum est adeptus, subinde antiquorum Germanorum vestitu usus est, et alieno numquam, excepto qui in gratiam papae ter dumtaxat longo pallio Italorum ritu, et latis crepidis indutus est, cuius facti post ut historici affirmant cum saepissime paenituit. Et cum bello Italico eius principes et nobiles sibi comparassent preciosas pelles tunicis suis subducendas fimbrias et alias vestes peregrinas, iisque die quondam solenni induti in comspectum imperatoris venissent, exclamans omni exercitu praesente dixit: O Suevi et Franci unde proditis, quae haec subita vestra mutatio? Ridens ipsorum habitum peregrinum et addit, nonne eorum vestibus induti estis quos strenue superastis et coegistis, ut sub vestro iugo servire, atque vobis subditos esse necesse est? an etiam animos vestros generosos mutare statuistis? Quae (malum) isthaec est dementia, vultis ne nomen vestrum praeclarum, quod aliis gentibus hactenus fuit formidabile atque tremendum, ista vestium molitiae perpetua ignominia polluere? Quaeso tandem vestitum vestrum respicite, eiusque rationem habete, qui vos nulla ex parte honeste in reddendo naturae opere contegit. Quid argentum et aurum dilapidatis? An propterea, ut patres vestros pecunia spolietis? An non in posterum libertatem vestram tueri cupitis, sed potius Sclavos ut hostes vestri, quorum vestitu utiminin vos exhibere? Eos igitur principes nobilesque tata opera ad Venationes secum eduxit diebus aestivis, et Brumae temporibus veste peregrina indutos, atque per arbusta et frutices arctissimos transire, Imperatorem suum sequentes, reversos autem ad ignem sedere coegit, quo citius eae vestes arborum spinis, et ignis vicinitate consumerentur. Vestis autem ipsius Imperatoris, erant pelles lupinae, quae non tam cito perirent, ea re significare voluit, qui preciosas quidem vestes comperaveritur magno, at inutiles. Porro imperatoris tantam authoritatem sibi apud omnes exteros gravitate moreum, et animo constanti conciliavit, ut cunctarum gentum regibus eius severitas esset terrori. Reges Asiae, Persiae et Africae legatos suos ad Carolum miserunt Magnum, quo de agimus, regia munera offerentes, tantumque impetravit ab iis ut Rex Aegyptiorum Hierosolimam adhibito Christi redemptoris busto, remotis gentibus Christum negantibus in potestatem Christianorum concesserit, atque adep ipsis donavit, hac conditione ut in amicitiam Imperatoris reciperetur. Quum