Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 012r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

eaque effecisset, ut viae Regiae non tutae essent. .10. Item qui suipsius coniugii vel aliorum disturbator fuerit..11. Qui familia, nobili progenitus mercatorem et feneratorem egisset potius, quam ut suis annuis redditibus et stipendiis Principum se sustenasset. .12. Qui denique originem nobilitatis non duxisset a tritavis, paternis, atque adeo maternis. His igitur vitiis qui erant contaminati, ludis Torneamentorum arcebantur, neque umquam admittebantur. His ludis aderant(quorum primus Magdeburgi Saxoniae anno 938 Ultimus Wormatiae anno 1487, actus est eorumque fuere numero 36 potentiores Principissae, Comitissae, Baronumque stirpe progenitae maritatae, simul etiam virgines, tum etiam quae maritis erant orbatae, Cassides et dimicantium arma simul cum arbitris ad eam rem delectis probantes, atque victoribus prabea distribuerent, eos summis laudibus efferentes, necnon post finitis certaminibus in Choris ducendis cum victoribus alios praecedebant primasque habebant, atque haec omnia ad retinendam gloriam pristinam sunt excogitata.

Iurisperiti legibus cautum esse affirmant, vetitis omnibus aliis exercitiis et ludis concessam esse solam Athleticam, utpote quae faceret ad excitationem eruditionemque pugnarum equestrium. Sed mirum in modum natura humana constituta est, ut semper in vetitum nitamur, atque negata cupiamus, quae ad nullas virtutes nos excitent. Et eo res tandem rediit, ut nullae virtutes in precio habeantur, ut est videre temporibus bellicis et tranquillis.

Verum aliae multae et inauditae artes in singulos dies effiguntur. Quid dicam de Tormentis nuper repertis quibus nostri Principes vel maxime nostro saeculo utuntur? Quibus optimi quique et fortissimi milites transverberantur, et ipsorum virtus