Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 012v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.
nequiquam iis prodest quibusque lucis usura eximproviso fraude clandestina eripitur vel strenuissimis, qui sua virtute se egregie tueri potuissent, et gloriam aeternam sibi comparare. Archidamus cum vidisset iaculum catapulta mittendum id temperis primum ex Sicilia advectum, exclamans inquit Hercules viri virtus periit. Significans quoties instrumentis bellum geritur, quae misso telo saxove procul feriunt, minimum interesse inter fortem virum et ignavum. Verum ubi cominus res geratur tum apparere, qui viri sint et qui non. Socrates interrogatus aliquando a Spartanis ubinam fortissimi et integerrimi essent milites, ad Troiam fuisse, respondit: innuens qui bello Troiano bellica exercitia, et omnis generis certamina floruissent, et fortissimos quosque Graecorum fortiter pugnando cecidisse, atque tantae virtutis exiguam speciem adhuc superstitem esse, ita ut nunc nostro aevo ex tam amplissimo dimicationum genere et laudabili fraternitas, ut vocant Sancti Marci reliqua sit, quam Illustrissimis Romanorum Imperator Fridericus eius nominis tercius post Maximilianus, insuper et Carolus quintus invicissimus domus Austriacae domini, atque inde progeniem ducentes, privilegiis honestissimis donarunt, ea ratione tantum, ut ad Athleticam ingenuos excitarent. Quare singulis nundinis Francfordiensibus, quae autumno sunt sollennes, Athletae, quos ensis longiorum magistros Germani appellant, tum etiam Athleticae studiosi, qui creari magistri cupiunt, convenire solent, atque pariter ibidem in arte (ut vocant) aurea et ferrea, id est qui pro auro, ferro decernere audentes consueverunt, Athleticam virtutem exercent, inde ii si eprum exercitum Athleticum electis ad eam rem magistris approbatur, qui magistri promovei adpetunt, Coronam impetrarint, iureiurando prius dato, se leges et statuta, quae sibi essent praelecta, accurate servaturos, iis licet publice in tota Germania, quantum Romanorum Imperium extendutur Scholas Athleticas aperire, aliosque eam artem iuxta consuetudinem et ritum Athleticum docere. Porro Athletica duas av causas vilipenditur, primo, qui aleatores vinosi, faeneratores, tum etiam amatores in Principum aulis versantes, nec non Urbibus praecipuis agentes plurimi ab universis aestimantur, eo fit ut hoc tam spendidum[1] exercitum nusquam locum habeat, verum hinc inde cev spectaculum ociosum pellatur. Altera ratio hae est: Sunt quidam eius artis magistri iureiurando confirmati, rituque solenni, tum etiam ii qui eum gradum non assumpserunt, quos
  1. Ligatura non sequitur.