Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 015v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Antiqui etiam utebantur Athletica, qua falcem foenariam exercerent, quae et ipsa industria quadam regitur, 10 habitus complectitur.

Alii inde habitus consequuntur, quibus Sarmate et hunni frequenter sunt usi antiquitus, exercituum nimirum tribuli, quo frumenti grana siliquis excutiuntur, cuius .8. sunt habitus.

Fustis agrestis, nodis constans, qua non eripitur alicui lucis usura, sed ad defensionem maxime aptus, huius sunt .8. habitus et formae.

Varia arma contra variis armis utentes, cum quis ex improviso obruitur se possit defendere sunt autem formae eorum .12.

Falcis frumentariae effigies sunt .16.

Pugionis exercitium originem ab antiquissimis Germanorum habet, qui pugio in legibus Hermanni Germanorum regis framea adpellatr, atque is est in necessitate telum maxime necessarium, et requirit viros imperterritos, multos habet industriae usus, qui ad vitam conservandam faciunt. Continet autem habitus .48.