Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 018v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus qui curvus dicitur ex utroque latere.

Si adversarii conspectum gladiando prope accesseris, sinistrum praeponas pedem fac memineris, contineasque ensem tuum mucrone in dextro tuo latere constituto, et pedem siste arrepto manibus ictum curvum. Et si feriat e supernis versus nuditatem tuam adversarius, tum dextro tuo calce praecede, iliusque ceu per ambages appropinquabis lateri dextro, feriasque versus proximam nuditatem. Verum si per ambages aggreditur te dextrum pedem preponente in ictu et qui dicitur curvus. Tum laevo progredere, et ictum acie ensis tui longa excipe, ac sine mora dextro sequere pede ictuque curvo referias eius ensem, aciem brevem tuo protendente gladio, itaque caput eius sauciabis.