Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 020v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus qui a latinis bos a furore boum sumptus ab utroque latere.

Ad huiusmodi Ictum hoc modo te accommodabis, sinistrum pedem praeponas ensemque contineas manibus cancellatis supra caput, inflecte te, et dextro consiste in latus adversarii dextrum, si animadverterit gladium propendentem, manibus transversis ferias transversarium, sed si is eodem fuerit ictu usus, excipito, inque ipso articulo, inflecte mucronemque versus faciem eius vel pectus protende, atque acerrime versus caput eius ferire memineris. Eo vero excipiente duplici ictu, quo corpus non contingas adversarium utere Promtissime supra commemoratum ictum arripe. Ex eoque ferias, punge atque conscinde. Verum si dextro consistas contra hostem, isque celeriter adversum te laboret, avertes id passibus duplicibus ab utroque latere, interim ferias transversarium brachiis instar crucis ordinatis versus latus dextrum capitis eius. Et si eum acie longa adversarius propellet, cum inclina atque ex supernis acie brevi ferias.