Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 031r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Impulsus ex habitu ubi suram adversarii pedis, tuo impellis.

Si adversarii accesseris digladiando conspectum, introgredere pede dextro et superne contra caput eius ferire memineris. Sed so quispiam te superne modo consimili adgreditur, excipito atque te versum, pedem eius dextum laevo tuo attrahes pede, averteque ab ense tuo manum sinistram, concede interim sub adversarii Brachium dextrum, laeva ipsius mento applicata, propellas superne abs te adversarium, si is modo simili et prosternere cupiens, ensem abiecto dextro brachio illius laevum cubitum apprehende, atque laeva arripe adversarii manum sinistram ex parte anteriori. Flectasque interim te in latus tuum dextrum, et infregeris eo modo facile eius brachium. Sin autem is disrumpere tuum brachium fuerit conatus tenente dextra manu et ensem , impulso ensis tui nodo in adversarii cubitum dextrum laevum tuum liberabis.