Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 032r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quo quispiam habitu adversarium ense prosternere possit, sequitur.

In adversarii conspectum prope cum perveneris, utere ictu transversario versus caput superne acie longa tui ensis porrecta, proiice abs te gladium interque inter ipsius brachia, dextra manu apprehendas collo dextri ateris partem. Reducto post adversarii laevum, pede itidem laevo supprime, et versum latus tui corporis dextrum consternito. Cum vero idem pubil te simili modo fuerit complexus superne et inferne, et sternere te conatus, tum brachiis tuis, eius brachia si compresseris, te libertaveris. Com autem is tua brachia hoc modo comprehenderit, idque averte cupiverit, praeponito dextrum crus interius ipsius ped sinistro, et brachiis tuis firmiter distentis ab invicem eripe ipsius manibus ensem, reflectito te in latus dextrum et ex supernis eum acie longa proscindes.