Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 032v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Accursus subitus adversarium in palaestra cum lucta.

Accedente te ad adversarium in palaestra ense ex more gubernando, si laevo pede porrecto constiteris, recurve ferias, atque dextro consequitor, ictu transversario utitor contra eius alius latus. Sed si eum hostis observarit, exceperitque, tum utramque manum intra adversarii manum utramque iniice, ita ut dextra manus tua sit eius capulo sita, et commuta dirigendo sub eius dextra rursus ad nodum tuam laevam, eo modo adversarium adtrahes. Sin vero is te eadem ratione attraxerit, dextro pede regredieris post ipsius sinistrum, abiectoque ense, corripe adversarii pedem laevum laeva manu, atque dextra partem colli anteriorem, hoc itaque pacto reiicias post tergum tuum.