Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 034r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incursus cum incisione.

Praeparabis te in ictum qui a vento nomen sortitur, is autem ita se habet ut nodus ensis contra hostem sit situs, acies longa superior, et ex eo deflecte in inferiorem incisionem versus latus adversarii dextrum. Et si eiusmodi ictum ab eo fieri observaveris tu concedere crure dextro memineris intro, averteque longa acie porrecta eius incisionem ac in ipsa tui defensione statim manu sinistra intra adversarii manum utramque, arripe capulum hostis, interea dextram tuam commutato inversa sz manu, et si appraehenderis ipsius ensem medium inferne pariter tuo adiuncto, ex manibus eius evelles, sic tibi conceditur sive superne sive inferne proscindere adversarium, quem utriusque ensis mucro in tua est situs praestante(?). sin autem simili te agressus fuerit ratione, ac comprehenderit ensem is utrunque, ensi manus tuas subtrahes, atque retro eius pedem dextrum, tuum sinistrum ponito, transversis brachiis adversarium medium arripito, et ensem utrumque continentem prosternes.