Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 035r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae incisurae de loco superiori et inferiori.

Adversarium te gladiando accedente, si dextrum praeposueris, praeparate in mutatorium, sed statim inflecte in ictum alarem dextrum, capulo pro capite tuo constituto, incisuram ex sinistro adversarii latere supra eius brachium utrumque infligito. Verum si fuerit ratione simili contra te usus, laevo introgredere, et firmiter contingas ense exterius utrumque eius brachium, et sic refringes incisura eius inferiorem superiori te utente, dextro interim insequere, et recurvae ipsius brachia ferias. Sin vero consimili modo usus fuerit is, tum praemitte locum ensis infirmiorem, laevo introsequere atque longa feriendo superne eius appetito caput, inflecte aciem ensis tui brevem versus collum et abs te propellito, tum frustra omnes nervos intendet, nam hac ratione vitabis.