Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 035v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucrones ex acie longa duo.

Quum accesseris ad adversarium, introgredere dextro et feriendo acie longa porrecta, eius dextrum appetes brachium. Adversario id excipiente, deflecte in mucronem pendentem constituto pro capite capulo, remove sinistrum pedem in latus tuum sinistrum, et ferias transversis brachiis ictum cruciatum versus eius latus dextrum. Si vero tibi eadem ratione obviam processerit, praeponente laevum te pedem, tum acie ensis tui brevi eum avertes. Verum dextro consequutus eius verticem pulsato. Cum vero tuam supernam nuditatem feriat, sinistrum te pedem praeponente, longa acie excipito consequereque dextro et ictu transversario utitor versus sinistrum capitis adversarii latus. Sed si is eadem via tibi obviabit, tum ictum curvo avertes hostem atque superne ense capiti adversarii tuo acie longa appropinquabis.