Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 037r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio conversa quae cubitus adversarii impellitur.

In ipso accessu ense gladiatoriae gubernando versus adversarium, et utrique coniungimini praeponente te sinistrum nuditatem sinistri brachii adversarii, tua incisione observabis. Contingas eum acie longa, uta ut crux ensis eius cubito applicetur, et abs te adversarium hac ratione propellito. Si vero simili modo te propulerit hostis, sinistro pede sublato circumverte te in dexrum et sic eius incisionem effugeris: interim dextrum latus superne petendo caput eius ferias, tum laevus in ipso ictu porrigetur, et derepente rursum dextro consequutus ex custodiae ictu qui a similitudine pastorum inter greges fustibus innitentium dictus est, caput adversarii ferias acie longa porrecta. Sin exceperit, tunc ictu alari utere versus brachium eius dextrum inferne, cumque is sequendo ictum eum avertere volet, repente supernam nuditatem feriendo appetes acie brevi. Verum te adversario praedicta ratione aggrediente, si sinistrum praeposueris transversario utendo partem capitis ipsius dextram ferito.