Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 038v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Secunda incisio inferior.

Utrisque gladiatoribus coniunctis gladiis more athletarum circumversis, observa adversarii nuditatem corporis superne et inferne, et si is e supernis caput feriendo appetiverit, proscindas inferne brachi um hostis. Sin vero tibi ab ipso idem acciderit, tum pedem sinistrum eius dextro preponere non dubites, et in transversarium, si deflexeris brachiis transversis, capitis eius partem dextram feries: atque dextro in adversarii latus dextrum insilias ex transversario ictu, et ab eo aciem longam praevertendo te averte. Idem si is usurparit, dupliciter insequendo instabis gressibus et ictibus, nec non acie longa praemissa supernam nuditatem quassabis. Cum autem eadem ratione adversarius te fuerit aggressus, iam regressum tum rursum introgredre laevo, inflecte et tolle ultra caputensem in latus dextrum tum adversarii ictus avertitur per gladium tuum, interim capiti eius feriendo appropinquabis.