Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 039r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Superna inclinatio ex utroque latere.

Dextrum praeponito si adversario appropinquaris, ex latere dextro pro capite ensis caute capulum contineas et sequutus laevo converte circumflectendo ex inclinatione manibus cancellatis versus faciem adversarii mucronem. Idem si tibi contigerit, ab eo ipse in inclinatione constiteris contra hostem dextro innitens, tum consequere sinistro, atque inflexionem acie longa praemissa transversis manibus averte ex parte dextra, inde locum ensis tui infirmum praemitte, et e supernis ferias. Adversario ab eo ictu se defendente, utere transversario et latus eius dextrum ferias. Sin et hunc averterit hostis, dextro insequutus, transversario ictu partem eius capitis sinistram appetito. Cum vero is predictis usus fuerit tum recurve eius manus intra caluoum ense tuo contingas et caput adversarii proscindas.