Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 040r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus fenestre patulae, qui praeclare mox infra describetur ex utraque parte.

In habitum hunc ita te adaptabis, praefixo dextro capulum pro capite tuo, ut pollex manus tua capulo substet, ex latere dextro sublatum mucronem contineas, et in adversarium per bracia oculos intendas, inclina ensem in latus dextrum ingressus inde laevo, versus caput caput adversarii fortiter ferias. Et si is superne ea ratione te fuerit aggressus, in habitu qui modo depictus est consistentem anteposito sinistro ictum eius manibus transversis acie longa praemissa excipito, interimque consequutus crure dextro, inclinataque acie brevi ex latere tuo versus partem adversarii capitis laevam ferito. Sin vero idem is contra te usurparit, eum acie brevi avertito. Dextroque insequutus auri sinistrae inflectendo aciem brevem illidas.