Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 042r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Detorsio ex utriusque latere dextro.

Quum in conspectum adversarii gladium more athletarum usurpando accesseris in habitu deflexionis, dextrum praefigens, laevo consequutus aciem brevem inflecte deorsum , mucronemque longum brachiis cancellatis in hostis faciem impellito. Sin idem fieri ab adversario intellexeris, praeposito dextro hac defensione avertes, laevo ingrogressus, curve tui ensis acie brevi contingas ipsius gladium manu nonnihil inflexa, et ita ut eius mucronem averteris. Sed si is eadem ratione mucronem ensis tui excusserit, deflectes et supra adversarii brachia ense porrecto versus dextram capitis partem ferito, eodem adversario utente, excipito interim insecutus dextro, contra eius caput acie brevi ferias. Si vero adversarius versus latus tuum dextrum, acie tum longa tum brevi porrecta feriat, excipias vicisssim cum longa tum brevi acie, et consequutus dextro, proximam nudutatem rimator.