Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 042v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucronis contra hostem habitus, ex ictibus crebris formatus.

Si digladiando adversarium accesseris, et is longum mucronem in vultum sev pectus tuum direxerit, tum dextro versus illum procedito, atque acie ensis tui longa eius mucronem avertito, averso itaque, celeriter deorsum inflecte,mutato rursus ad faciem eius superne. Sin exceperit adversarius sinistro intro consequutus brachiis cancellatis versus dextram eius aurem desuper ferias. Cum vero racione eadem te fuerit aggressus dextrum praefigentem, eum rursus referre non dubites, et mucronem dupliciter versus adversarii faciem vel pectus inflectito. Sed si id quoque averterit, tum ictu, qui a pastorum fustibus innitencium dictus utitor. Si autem supernam tuam nuditatem ferire cupiat, inflectes sursum manibus instar crucis formatis in tui defensionem ingressus dextro, inflecte atque inclina superne adversarii caput quassando.