Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 045v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Curva gladiorum coniunctio, quae fieri solet iuxta utriusque gladiatoris manus in capulo sitas ex latere utroque.

Si congressi fueritis ad invicem, et locos imbecilliores ensium usurpaveritis feriendo, tum ipsius adversarii locum infirmiorem observabis, atque curve manus eius acie brevi, manibus cancellatis contingas laevo praefixo crure. Sin te eodem modo sit aggressus praeponentem sinistrum, dextro subinde consequitor, et curvo contra curvum ictum feriendo utitor perstringendo partem capitis adversarii dextram, incisionem eius excipies, brevem vero aciem supra caput elevando, locum ensis infirmiorem versus latus adversarii sinistrum usurpabis, et caput appetes. Sin autem adversarius desuper ictum praenominatum direxerit eadem racione, tum acie longa ensis excipere haud dubitabis, atque interim versus aurem eius dextram brachiis crucus instar formatis ferito. Sed si exceperit ictum, tum inclina, inflecte, atque subito dirige mucronem in faciem vel pectus adversarii, et retro feriendo cede.