Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 048v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae ex latere dextro nuditates.

Si in conspectum adversarii perveneris pede dextro priori innitens, eius lateris dextri nuditatem observato acie ensis tui longa praemissa brachiis porrectis. Cum autem is dextrum corporis tui latus appetat, eum avertere noli: Verum versus caput ipsius ferito. Sed si is idem usurparit, tum ensem supra caput elevabis atque retro adversarii pedem dextrum tuo laevo resilias, utitor ictu, quo vertex appetitur. Si vero eum ab ipso fieri animadverteris, intro procedito innitens dextro, et supra eius brachium utrumque feries, et eo ipso habitu a te poteris adversarium propellere. Si autem is eadem fuerit ratione usus, fortiter hincinde ferias, curabisque ut prior ferias, interim vero locum firmiorem et infirmiorem ensis adversarii diligenter observabis, nec non utoque latere eius nuditatem proximam querito. Et si id exceperit, tum mucronem ensis tui inflectes versus vultum vel pectus.