Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 056r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae irruptiones, ex quibus itidem duae proficisuntur incisiones.

Quum in conspectum adversarii processeris, dextrum praeponens, eo ictu utaris, qui regitur ab aure dextra vel sinistra manibus cancellatis, feriundo superne versus latus adversarii sinistrum, sinistro crure insequitor, atque appregende ensis tui locum latiorem iuxta crucem paulo tamen inferius manu dextra, et hoc modo per faciem stringendo adversarium laedito. Consistente vero te contra ipsum, laevoque innitente, idemque adversus te moliatur, manum te laevam ap ensis tui capite removebis, et inter utrumque adversarii brachium ensem tuum transfigito in faciem eius directo mucrone, interim autem manu tua sinistra supra adversarii brachium dextrum anteiurem ensis tui partem apprehendito, introgrediens pede dextro contra adversarium, ensem versus latus tuum sinistrum inflectes ita, ut nodus ensis tui superior appareat, hoc itaque modo utrumque eius brachium proscindas, tum etiam ratione eadem nodum impellere vel in faciem eius pectus poteris.