Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 060v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Cubiti contactus pariter cum conversore.

Cum prope fueritis congressi more athletico ensibus regendis, invicemque gladios ex primo congressu contigeritis te sinistrum praefigente, tum manum sinistram ab ense tuo removebis, eamque adiungito dextro adversarii cubito, retrorsum protriduto, et eum convertes. Sin autem ex primo congressu eius gladium contigeris, et idem versus te usurparit, pedem dextrum referto, tum ex habitu praedicto evades. Interimque inferne ex latere corporis tui dextro versum adversarii brachium dextrum ferire memineris. Sed si is ictu eodem contra te utatur, acie ensis tui longa eum excipito, curveque ad latus eius sinistrum coincidas feriundo, subitoque aciem brevem auri adversarii inflectendo admovebis. Cum id adverterit hostis, tum dextrum pedem ipsius dextro praeponito, sursumque in transversario mutabis, curve in eius latus dextrum si incideris, faciem adversarii eo modo perstringes, vel partem eam quaecumque nuda apparuerit.