Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 062v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio addito etiam qua ratione adversarius possit prosterni.

Si ensibus more gladiatorio guberandis fueritis ad invicem congressi, dextrum praefigere memento ensemque eius primo congressu pertingito, laevo consequitor, et ab ensis nodo manum sinsitram removeto, eadem medium ensem arripe, atque acie gladii longa adversarii humerum sinistrum pertinges supra pectus, ea tum ratione eum proscindes. Sin autem idem fieri ab adversario observaris, tum eius sinistro pedem praeponito dextrum, manum dextram ab ense tuo separabis regendo ultra scapulas adversarii, interimque rursus apprehendes ensem manu dextra, valdeque si depresseris, adversarium supprimendo prosternes. Verum si is idem moliatur adversus te, tum intra capulum tuum eius ensem arripias, et aeque atque is te, eum prosternere valebis.