Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 065v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus supernus contra incisionem infernam.

In eum habitum te hoc modo adaptabis: dextrum pedem praepones, et fortiter ictum superiorem usurpando caput adversari adpetes. Sed si vicissim acriter is referiat, alteque brachia sua sustulerit, tum laevum praefigere non dubites, a nodo ensis tui manum sinistram removebis, eaque medium ensem tuum apprehende, inde autem in adversarii brachium utrumque incidendo irrue, atque retrorsum hostem impellito. Sin autem ipse te eadem ratione abegerit, pedem dextrum referes, inferneque versus adversarii latus sinistrum ferias. Verum si eadem is moliatur contra te, ictum incisura intra manus tuas avertito, sinistrum retrorsum dirigito, atque animose eius verticem pulsato. Cum vero superne adversarius referiat, dextro pede insequitor, et te in ictum qui Bos dicitor praeparato, cuius ictus mencio supra sufficienter facta est, brachiis in modum crucis formatis, inde insequutus pede sinistro, mucronem in faciem eius impellito.