Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 068r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus superior cum impulsu ensis.

Perveniente te in conspectum adversarii, pedem sinistrum praepones et fortiter e supernis ictum praenominatum versus eius caput ferito. Sed si ictum hostis eluserit, tum ensis tui aciem brevem collo eius inflectendo adiungito. Inde celeriter brachiis cancellatis transversarium usurpando rursum versus partem capitis eius dextram ferias. Si modo eodem sinistrum eius laevo praeponens interius. Si a nodo ensis tui manum sinistram removeris, eadem eius poplitem sinsitrum apprehenderis sublevarisque habitu praedicto fortiter, impellito aciem ensis tui brevem suprabrachium adversarii utrumque, abs te impetu, haud exiguo eum superne abigito, et ea ratione prosternere licebit. Verum si idem is fuerit molitus, firmiter si e supernis deorsum incidendo depresseris, irritos eius labores efficies, interim autem in mucronem pendentem inflectes et si fueris dextro insecutus, feriundo dextram adversarii aurem adpetito.