Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 069r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alius modus, quo pacto ex ense adversarius possit sterni.

Cum ex primo congressu enses mutuo contigeritis, dextrum pedem praefigere memineris, interim celeriter laborabis cum adversario per locum ensis firmiorem et infirmiorem, atque inflectendo ensis tui ndoum inter eius brachia dirigito. Et si is idem contra te usurparit, tum corona eum habitum excipito, id est manu sinistra medium ensem tenendo dextra capulum, subitoque mucronem in faciem vel pectus eius alacriter infigito. Si mucronem averterit adversarius, tum eius brachium utrumque scindendo laedito, eoque habitu ensem ex manibus ipsius evelles. Verum si ensem ex manibus tuis eodem modo evellere conabitur adversarius, te sinistro pede innitente, tum dextrum eius latus, manu dextra, nec non manu sinistra adversarii sinistrum cancellatis brachiis si arripueris, in caput eum facile praecipitaveris.