Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 069v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quem in modum adversario caput versus solem elevando convertere possis, addita sternendi ratione.

Si fueritis ensibus consetudine athletica regendis mutuo congressi, praepones pedem sinistrum, atque ab inferne sursum versus aurem adversarii sinistram ensem celeriter vibrando regito. Consistente vero te pede sinistro priori, eodemque habitu te fuerit aggressus acie ensis tui longa avertes, inde loco ensis infirmiori utitor, atque feriundo aurem eius dextram adpetes brachiis cancellatis, excipiente id adversario, gladium abiicias, atque mentum eius manu dextra impellito, sinistraque partem capitis adversarii dextram si apprehenderis, versus solem convertes eius faciem. Porro si te ratione eadem apprehenderit, tum manu dextra eius poplitem sinsitrum circumducendo arripe, atque sinistra eius mentum, interimque cum adversario fortiter certabis ex ensis loco tum firmiori tum infirmiori.