Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 070r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Fractio brachii interior.

Cum in primo conflictu ictibus supernis usi invicem fueritis, dextrum pedem praepones, inde gladium abiice, sinistraque manu, adversarii dextram apprehendere conaberis: nec non manu dextra intra utrumque ipsius brachium, dextri lacerti curvaturam interius sursum si televaris inflectendo versus latus tuum sinistrum, absque ulla difficultate hostis brachium infregeris. Porrp si te ratione eadem fuerit adversarius aggressus, dextro innitentem, manu sinistra si ensem tenueris, tum supra eius brachium dextrum nodum ensis tui dirigens, valde deorsum vellendo deprimito, et periculum tibi ab adversario structum, devitabis, simulque atque longa leviter ducenda caput eius sauciabus, atque celeriter mucronem in faciem adversarii infigito.