Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 070v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Fractio brachii exterior.

Si in adversarii conspectum prope gladiatorio more ense gubernando acesseris, dextrum praeponere pedem non dubites, et transversarium exercendo caput eius superne appetes. Sed si is contra te ictum eundem usurparit, dextrum praefigentem, eum habitum acie ensis tui longa praemissa avertes, interea autem gladium proiicias, dextrum eius cubitum manu tua dextra arripe, nec non manu sinistra eius manum anteriorem dextram eo modo in latus corporis tui dextrum si deflexeris, brachium infringes adversario extrinsecus. Verum si hostis ratione consimili tibi brachium infringere conetur, vicissim ensem abiicies atque laevam manum eius cubito dextro imponito, et vicissim brachium adversarii dextra, ilia ipsius circundabis, et si sublevaris, adversarium prosternes.