Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 072r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Primus habitus ex corona.

Contra coronam hoc modo te adaptabis: acie longa ensis tui praemissas versus adversarii verticem ferias praefixo pede dextro. Si is coronae habitu exceperit tum sinistro ingredere, rursusque ictum eundem arripito, et mucronem tui ensis contra adversarii pectus impelle inflectendo. Sed si vicissim eum corona averterit, dextro consequitor pede, necnon tuum ensem medium manu sinistra apprehendes, totisque viribus versus faciem eius ficito. Cumque rursum exceperit adversarius, tum in dextrum eius latus pede sinsitro concede, figendoque eius genitalia appetes. Et si idem ab adversario fieri intelliges, praevixerisque pedem sinistrum in habitu coronae, tum corona punctione eius contra te factam avertes, consecutus dextro, mucronem tui ensis in eius faciem impellito, cumque is ei exceperit, tum crucem ensis tui eius capiti illides.