Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 082v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

convertito. Verum si is id observavit, nec non ensis parte firmiori impetum exceperit, tum ensem ab ipsius ense surrigas, eo superne remoto, versus aliud ensis latus rursum converso, caput ferias.

Alia Cautela

Si contra hostem ira commotus ferias, et is fortitem ensem tenuerit, tuque habitum supra modo commemorato uti volueris, vicissim et fortiter resistas, brachia inde si versu latus dextrum tuum sustuleris brevem aciem ab ipsius ense torqueas, atque superne visum ipsius pungas. At si adversarius id observavit, sublatoque ense impetum exceperit, in intorsione remaneas, et mucronem inferne hosti adiungito.

Item cum adversarius ex forma punctionis vel ictus ensem tuum contigerit in primo conflictu, tu noli exercere statim ictus crebros, sed festina lente, et maxime curabis ut prius observes num in ensium collisione molliter vel fortiter ensem teneat. Sin autem id deprehenderis, uti poteris intorsionibus atque crebris ictibus quem habitum nos Germani bellum appellamus appetendo nuditates proxime obvias.

Habitus, quem nos bellum appellamus est, cum intorsionibus et quiquid inde per mucronem versus quattuor nuditates formatur, utimur verum eum hac ratione exercebis: