Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 100r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus ictus illius qui ex ira nomen sortitur, contra eum quo vertex adpetitur ictum.

Si adversarium concesseris digladiando, pedem sinistrum praeponere memento, atque in hunc modum praedictum coaptabis: supra caput acinacem contineas brachiis porrectis, ex latere dextro, ita ut mucro retrorsum vergat. Veriasque ictum praenominatum versus laevam capitis adversarii partem, confestim vero dextro insequutus pede, mucronem contra hostis faciem dextri lateris dirigito. Sin autem adversarius habitu consimili adversum te fuerit usus, te sinistrum praefigente, consisterisque in ictu, quo vertex adpetitur, punctionem acie longa praemissa avertes, dextroque consequutus versus partem capitis eius sinistram ferias. Excipiente id adversario tum saliendo pedem sinistrum eius dextro praeponito, itaque caput adversarii acie longa porrecta appetes. Et si is eadem racione contra te utatur, sinistro introgressus eius ictum excipies. Interimque ictum inferiorem usurpando ex latere corporis tuo dextro versus adversarii latus sinistrum ferias.